[23]
laudabat
homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen
nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui
dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis;
cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat,
verbum ipsum omnibus viribus1 animi et corporis devorarat2;
eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua
causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum
non oportere, nihil esse praestabilius otiosa vita, plena et
conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse3
serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in
omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria
pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari
atque insanire dicebat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.