[129]
nam quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem?
vel quod in templo Iovis optimi maximi factum
est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque regiones1
tribus triumphis adiunctas huic imperio notavit2, de
scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae
dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus
secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis
publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam:
vel quod est postridie decretum in curia populi
ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant admonitu,
ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam
adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei
publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim
de eius facto referretur. qua gravitate sua cum frequens
senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen3
illud addidit, ut, si4 diebus quinque quibus agi de me potuisset
non esset actum, redirem in patriam dignitate omni
reciperata.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.