[122]
pro di immortales!
quid? illa quem1 ad modum dixit idem! quae mihi
quidem ita et acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo,
si revixisset, praeclare posse dici viderentur; is enim libere
reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem
solebat aut errorem senatus:
“O i/ngratifici Argi/vi, immunes2 Gra/ii3, immemores be/nefici!
” non erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro4 me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret: “E/xsulare si/nitis, sistis pe/lli, pulsum pa/timini!
” quae tum significatio fuerit omnium, quae declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimare5 facilius possunt qui adfuerunt.