[145]
atque hic tot et
talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt
propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum
luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui,
poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt.
quod tantum est in me scelus? quid tanto opere deliqui
illo die cum ad vos indicia, litteras, confessiones communis
exiti detuli, cum parui vobis? ac si1 scelestum est amare
patriam, pertuli poenarum satis: eversa domus est, fortunae
vexatae, dissipati liberi, raptata coniunx2, frater optimus, incredibili
pietate, amore inaudito, maximo in squalore volutatus
est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis
penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut levissime
dicam, certe protexeram3; pertuli crudelitatem inimicorum,
scelus infidelium, fraudem invidorum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Ac si codd. praeter k (at si )
2 coniux P1B all.
3 certe protexeram scripsi: certadeie (ie expunct.) texeram P. certa detexeram B rell.: certe texeram Hk c. dilexeram Madv.: c. defenderam Klotz: c. erexeram Wesenberg: iacentem erexeram Bezzenberg (cf. § 64): certe a caede texeram Halm: corpore texeram Koch
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.