[78]
an veri simile
est ut civis Romanus aut homo liber quisquam cum gladio
in forum descenderit ante lucem, ne de me ferri pateretur,
praeter eos qui ab illo pestifero ac perdito civi iam pridem
rei publicae sanguine saginantur? hic iam de ipso accusatore
quaero, qui P. Sestium queritur cum multitudine in
tribunatu et cum praesidio magno fuisse, num illo die fuerit?
certe1 non fuit. Victa igitur est causa rei publicae, et victa
non auspiciis, non intercessione, non suffragiis, sed vi, manu,
ferro. nam si obnuntiasset Fabricio2 is praetor3 qui se servasse
de caelo dixerat4, accepisset res publica plagam, sed eam
quam acceptam gemere5 posset; si intercessisset conlega
Fabricio, laesisset rem publicam, sed tribunicio6 iure laesisset.
gladiatores tu novicios, pro exspectata aedilitate suppositos,
cum sicariis e carcere emissis ante lucem inmittas7? magistratus
templo deicias, caedem maximam facias, forum
purges8? et cum omnia vi et armis egeris, accuses eum qui
se praesidio munierit, non ut te oppugnaret, sed ut vitam
suam posset defendere?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 certe certe G (§ 106 ad fin.)
2 Fabricio secl. Bake
3 praetor .P.R. codd., trib. pleb. Naugerius (2), del, Madv. (§ 126): si obnuntiasset Fabricio praetor, accepisset Kimmig se om. PB: servasse se all.: qui servasset de caelo Madv.
4 diceret Manut.
5 gemere codd.: gemere non Bake: reddere Koch, sanare Reid, contemnere Paul, 〈minus〉 gemere Koechly, qua accepta emergere Dryander
6 tribunicio scripsi: .R.P. P rell. praeter w (p. r.): rem pub. vulg.: rei pub. Momms.: del. Wunder. Madv.
7 in forum inmittas Hsb2
8 purges spurces Manut.: perturbes Paul: forum ferro purges Probst auct. Hirschfelder
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.