[48]
cum omnia semper ad dignitatem rettulissem nec
sine ea quicquam expetendum esse homini in vita putassem,
mortem, quam etiam virgines Athenis, regis, opinor1, Erechthei
filiae, pro patria contempsisse dicuntur, ego vir consularis
tantis rebus gestis timerem? praesertim cum eius essem
civitatis2 ex qua C. Mucius3 solus in castra Porsennae4 venisset
eumque interficere proposita sibi morte conatus esset; ex
qua P. Decius primum pater, post aliquot annos5 patria virtute
praeditus filius se ac vitam suam instructa acie pro salute
populi Romani victoriaque devovisset; ex qua innumerabiles
alii partim adipiscendae laudis, partim vitandae6 turpitudinis
causa mortem in variis bellis aequissimis animis oppetissent;
in qua civitate ipse meminissem patrem huius M. Crassi,
fortissimum virum, ne videret victorem vivus inimicum,
eadem sibi manu vitam exhausisse qua mortem saepe hostibus
obtulisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.