[105]
num vos existimatis Gracchos aut
Saturninum aut quemquam illorum veterum qui populares
habebantur ullum umquam in contione habuisse conductum?
nemo habuit; ipsa enim largitio et spes commodi propositi
sine mercede ulla multitudinem concitabat. itaque temporibus
illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud
gravis et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni
significatione florebant. his in theatro plaudebatur, hi
suffragiis quod contenderant consequebantur, horum homines
nomen, orationem, vultum, incessum amabant. qui autem
adversabantur ei generi, graves et magni homines habebantur;
sed1 valebant in senatu multum, apud bonos viros
plurimum, multitudini iucundi non erant; suffragiis offendebatur
saepe eorum voluntas; plausum vero etiam si quis
eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat.
ac tamen2, si quae res erat maior, idem ille populus horum
auctoritate maxime commovebatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.