previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. [47]

'victi essent improbi.' at cives1, at ab eo privato2 qui sine armis etiam consul rem publicam conservarat. sin victi essent boni, qui superessent? nonne ad servos videtis rem3 venturam fuisse? an mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors aequo animo oppetenda? quid? tum4 mortemne fugiebam? an erat res ulla quam mihi magis optandam putarem? aut ego illas res tantas in tanta improborum multitudine cum gerebam, non mihi mors, non exsilium5 ob oculos versabatur? non haec denique a me tum tamquam fata in ipsa re gerenda canebantur? an erat mihi in tanto luctu meorum, tanta diiunctione6, tanta acerbitate, tanta spoliatione omnium rerum quas mihi aut natura aut fortuna dederat, vita retinenda? tam7 eram rudis, tam ignarus rerum, tam expers consili aut ingeni? nihil audieram, nihil videram, nihil ipse legendo quaerendoque cognoveram? nesciebam vitae brevem esse cursum, gloriae sempiternum? cum esset omnibus definita mors, optandum esse ut vita, quae necessitati deberetur, patriae potius donata quam reservata naturae videretur? nesciebam inter sapientissimos homines hanc contentionem fuisse, ut alii dicerent animos hominum sensusque morte restingui, alii autem tum maxime mentis8 sapientium ac fortium virorum, cum e9 corpore excessissent, sentire ac vigere? quorum alterum fugiendum non esse, carere sensu, alterum etiam optandum, meliore esse sensu. denique, [48] cum omnia semper ad dignitatem rettulissem nec sine ea quicquam expetendum esse homini in vita putassem, mortem, quam etiam virgines Athenis, regis, opinor10, Erechthei filiae, pro patria contempsisse dicuntur, ego vir consularis tantis rebus gestis timerem? praesertim cum eius essem civitatis11 ex qua C. Mucius12 solus in castra Porsennae13 venisset eumque interficere proposita sibi morte conatus esset; ex qua P. Decius primum pater, post aliquot annos14 patria virtute praeditus filius se ac vitam suam instructa acie pro salute populi Romani victoriaque devovisset; ex qua innumerabiles alii partim adipiscendae laudis, partim vitandae15 turpitudinis causa mortem in variis bellis aequissimis animis oppetissent; in qua civitate ipse meminissem patrem huius M. Crassi, fortissimum virum, ne videret victorem vivus inimicum, eadem sibi manu vitam exhausisse qua mortem saepe hostibus obtulisset.


1 At cives codd.: at acie Paul: at vi Bake. Post at cives add. at armis Heracus

2 ab eo privato codd.: armato add. 'ex optimo libro manuser.' ante privato Lamb., post privato Wesenberg

3 rem rea P1 corr. rem, et ita B: rem publicam Gb2 et recentior manus in P (§6 Balb. §5)

4 Quid tum? Rau: sed cf. tum l. 18, et Phil. ii, §20; de imp. Cn. Pomp. §53; Verr. ii, §21

5 exitium Hotom., Madv.

6 diiunct. P1: disiunct. P2 rell. (§141)

7 Tamne Halm (in P erat pr. tamen, ter repetitum

8 mentes maxime Schol.

9 e P2BG: eo P1 Schol.: om. k: ex Klotz

10 regis opinor et l. 11 pro patria om. Schol.

11 civit. essem Schol.

12 C. Schol.: Q. P rell.

13 Porsennae Bw: Porsenae (corr. ex porsinae) Pk

14 aliquot annos et l. 19 in variis bellis del. Paul

15 laudis partim vitandae s. l. P2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: