26.
[56]
Mitto eam legem quae omnia iura religionum, auspiciorum,
potestatum, omnis leges quae sunt de iure et de tempore
legum rogandarum, una rogatione delevit; mitto omnem
domesticam labem: etiam exteras nationes illius anni furore
conquassatas videbamus. lege tribunicia Matris magnae
Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio
est, fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum religionum
venditum pecunia grandi Brogitaro, impuro homini
atque indigno illa religione, praesertim cum eam1 sibi ille
non colendi, sed violandi causa adpetisset; appellati reges
a populo qui id numquam ne a senatu quidem postulassent;
reducti exsules Byzantium condemnati tum cum indemnati
cives e civitate eiciebantur.
[57]
Rex Ptolomaeus2, qui, si nondum
erat ipse3 a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius
regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu
honorem istum consecutus4, erat eodem genere eisdemque
maioribus, eadem vetustate societatis, denique erat rex, si
nondum socius, at non hostis; pacatus, quietus, fretus imperio
populi Romani regno5 paterno atque avito regali otio
perfruebatur—: de hoc nihil cogitante, nihil suspicante,
eisdem operis suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens
cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis praeconi
publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam
bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla
iniuria commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omnibus
publicaretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.