[108]
quo silentio sunt auditi de me
ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello hoc loco
ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis1 de
omnibus, infinita esse videatur. cedo nunc eiusdem illius
inimici mei de me eodem ad verum populum in campo
Martio contionem! quis non modo adprobavit, sed non
indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed
vivere ac spirare? quis fuit qui non eius voce maculari
rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi
arbitraretur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ingratast satis P1: ingrata sit satis P2 rell. praeter HGk (ingr. sit si satis)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.