[146]
si hoc non est satis,
quod haec omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi,
multo, inquam, iudices, praestat in eandem illam recidere
fortunam quam tantam importare meis defensoribus et conservatoribus
calamitatem. an ego in hac urbe esse possim,
his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt? non
ero, non potero esse, iudices; neque hic umquam puer, qui
his lacrimis qua sit pietate declarat, amisso patre suo propter
me, me ipsum incolumem videbit, nec, quotienscumque me
viderit, ingemescet1 ac pestem suam ac patris sui se2 dicet
videre. ego vero hos3 in omni fortuna, quaecumque erit
oblata, complectar, nec me ab iis quos meo nomine sordidatos
videtis umquam ulla fortuna divellet; neque eae
nationes quibus me senatus commendavit, quibus de me
gratias egit, hunc exsulem propter me sine me videbunt.
sed haec di immortales,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.