previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. fuerat ille annus tam1 in re publica, iudices2,† cum in magno motu et multorum timore intentus est3 arcus in me unum, sicut vulgo ignari rerum loquebantur, re quidem vera4 in universam rem publicam, traductione ad plebem furibundi hominis ac perditi, mihi irati, sed multo acrius oti et communis salutis inimici. hunc vir clarissimus mihique multis repugnantibus amicissimus, Cn. Pompeius, omni cautione, foedere, exsecratione devinxerat nihil in tribunatu contra me esse facturum: quod5 ille nefarius ex omnium scelerum conluvione natus parum se foedus violaturum arbitratus est6, nisi ipsum cautorem alieni periculi suis propriis periculis terruisset. [16] hanc taetram immanemque beluam, vinctam auspiciis, adligatam more maiorum, constrictam legum sacratarum catenis, solvit subito lege curiata7 consul, vel, ut ego arbitror, exoratus vel, ut non nemo putabat8, mihi iratus9, ignarus quidem certe et imprudens impendentium tantorum scelerum et malorum. qui tribunus plebis felix in evertenda re publica fuit nullis suis nervisqui enim in eius modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis, sororiis stupris, [17] omni inaudita libidine exsanguis10?—sed fuit profecto quaedam illa11 rei publicae fortuna fatalis, ut ille caecus atque amens tribunus plebis nanciscereturquid dicam? consules? hocine ut ego nomine appellem eversores huius imperi, proditores12 vestrae dignitatis, hostis bonorum omnium, qui ad delendum senatum, adfligendum equestrem ordinem, exstinguenda omnia iura atque instituta maiorum se illis fascibus ceterisque insignibus summi honoris atque imperi ornatos esse arbitrabantur? quorum, per deos immortalis, si nondum13 scelera vulneraque inusta rei publicae vultis recordari, vultum atque incessum animis intuemini: facilius eorum facta occurrent mentibus vestris, si ora ipsa oculis proposueritis.


1 tam codd.: iam Madvigius

2 Post iudices quaedam intercidisse arbitror: Fuerat ille annus tam in re pub., iudices, 〈calamitosus quam fore suspicabamur tum〉 cum (quam P2B = quom) in magno etc. Cf. §16; Har. Resp. §4: v. Cl. Qu. iii. 267 8

3 est suppl. Madv

4 vera s. l. P2

5 quod codd. praeter Hks (at)

6 est suppl. ed. V. (in P est arbitratut): post natus lacunam suspicatur Richter, natus 〈non solum ipse turpiter neglexit, verum etiam Pompeium a me avertit,〉 parum ... arbitratus nisi etc.

7 lege curiata Turnebus: legum curiata P (sed duobus extremis litteris expunctis: legum curia B): legum rell.

8 putabat Schol.: putare P1. putaret rell. Num putare malebat ?

9 mihi iratus Naugerius (2): miratus (iuratus b2) codd. praeter Schol. (iratus)

10 exsanguis Koch (§24): insani codd. (corr. P ex in sane): infamis Naugerius (2): enervati Karsten. Num insanientis ?

11 in illa P2B

12 perditores coni. Reid (in Pis. §64)

13 nondum del. Pluygers: an nefanda ?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: