previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

69. [144]

sed me repente, iudices, de fortissimorum et clarissimorum civium dignitate et gloria dicentem et plura etiam dicere parantem horum aspectus in ipso cursu orationis repressit. video P. Sestium, meae salutis, vestrae auctoritatis, publicae causae defensorem, propugnatorem, actorem, reum; video hunc praetextatum eius filium oculis lacrimantibus me intuentem; video Milonem1, vindicem vestrae libertatis, custodem salutis meae, subsidium adflictae rei publicae, exstinctorem domestici latrocini, repressorem caedis cotidianae, defensorem templorum atque tectorum, praesidium curiae, sordidatum et reum; video P. Lentulum, cuius ego patrem deum ac2 parentem statuo fortunae ac nominis mei3, fratris liberorumque nostrorum4, in hoc misero squalore et sordibus; cui superior annus idem et virilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga rogationis iniustissimae subitam5 acerbitatem pro patre fortissimo et clarissimo civi deprecantem. [145] atque hic tot et talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt. quod tantum est in me scelus? quid tanto opere deliqui illo die cum ad vos indicia, litteras, confessiones communis exiti detuli, cum parui vobis? ac si6 scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis: eversa domus est, fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata coniunx7, frater optimus, incredibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut levissime dicam, certe protexeram8; pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem invidorum. [146] si hoc non est satis, quod haec omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi, multo, inquam, iudices, praestat in eandem illam recidere fortunam quam tantam importare meis defensoribus et conservatoribus calamitatem. an ego in hac urbe esse possim, his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt? non ero, non potero esse, iudices; neque hic umquam puer, qui his lacrimis qua sit pietate declarat, amisso patre suo propter me, me ipsum incolumem videbit, nec, quotienscumque me viderit, ingemescet9 ac pestem suam ac patris sui se10 dicet videre. ego vero hos11 in omni fortuna, quaecumque erit oblata, complectar, nec me ab iis quos meo nomine sordidatos videtis umquam ulla fortuna divellet; neque eae nationes quibus me senatus commendavit, quibus de me gratias egit, hunc exsulem propter me sine me videbunt. sed haec di immortales, [147] qui me suis templis advenientem receperunt stipatum ab his viris et P. Lentulo consule, atque ipsa res publica, qua nihil est sanctius, vestrae potestati, iudices, commiserunt. vos hoc iudicio omnium bonorum mentis confirmare, improborum12 reprimere potestis, vos his civibus uti optimis, vos me reficere et renovare rem publicam. qua re vos obtestor atque obsecro ut, si me salvum esse voluistis, eos conservetis per quos me reciperavistis.


1 T. Milonem Heine; Eberhard

2 deum ac codd.: eundem coni. Reid

3 mei P rell.: mei et Hks

4 liberorumque nostrorum Halm: eorumque nostr P rell. (in P sup. eo est r, unde eroumque Bς): rerumque nostrarum Hks

5 subitam subiit Schol.

6 Ac si codd. praeter k (at si )

7 coniux P1B all.

8 certe protexeram scripsi: certadeie (ie expunct.) texeram P. certa detexeram B rell.: certe texeram Hk c. dilexeram Madv.: c. defenderam Klotz: c. erexeram Wesenberg: iacentem erexeram Bezzenberg (cf. § 64): certe a caede texeram Halm: corpore texeram Koch

9 ingemescet PG1: ingemiscet B rell. (Vat. § 39)

10 se sese P2Hk: esse (per compend.) G

11 hos ut C. Fr. Hermann ita k: eos Madv.: vos codd.

12 improborum impetum K. Busche (§ 62)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: