60. vim scilicet ego desideravi,
qui, dum vis fuit, nihil egi, et quem, si vis non fuisset, nulla
res labefactare potuisset.
[128]
hunc ego reditum repudiarem,
qui ita florens fuit ut verear ne quis1 me studio gloriae putet
idcirco exisse ut ita redirem? quem enim umquam senatus
civem nisi me nationibus exteris commendavit? cuius
umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis
populi Romani gratias egit? de me uno patres conscripti
decreverunt ut, qui provincias cum imperio obtinerent, qui
quaestores legatique essent, salutem et vitam custodirent:
in una mea causa post Romam conditam factum est ut
litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia
omnes qui rem publicam salvam2 vellent convocarentur.
quod numquam senatus in universae rei publicae periculo
decrevit, id in unius mea salute conservanda decernendum
putavit. quem curia magis requisivit, quem forum
luxit? quem aeque ipsa tribunalia desideraverunt? omnia
discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et maeroris
fuerunt. quis est Italiae locus in quo non fixum sit in
publicis monumentis studium salutis meae, testimonium
dignitatis?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.