previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

55. [117]

quo quidem tempore quid populus Romanus sentire se ostenderet utroque in genere declaratum est: primum1 cum audito senatus consulto rei2 ipsi atque absenti senatui plausus est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis spectatum e senatu redeuntibus: cum vero ipse qui ludos faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam ac misericordiam declararunt. at cum ille furibundus incitata illa sua vaecordi mente venisset, vix se populus Romanus tenuit, vix homines odium suum a corpore eius impuro atque infando3 represserunt; voces quidem et palmarum intentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt. [118] sed quid ego populi Romani animum virtutemque commemoro, libertatem iam ex diuturna servitute dispicientis, in eo homine cui tum petenti iam aedilitatem ne histriones quidem coram sedenti pepercerunt? nam cum ageretur togata 'simulans,' ut opinor, caterva tota clarissima concentione in ore4 impuri hominis imminens contionata est: “huic, Tite,
tua5 po/st principia atque e/xitus vitio/sae vitae6—!
sedebat exanimatus, et is qui antea cantorum convicio contiones celebrare suas solebat cantorum ipsorum vocibus eiciebatur. et quoniam facta mentio est ludorum, ne illud quidem praetermittam, in magna varietate sententiarum numquam ullum fuisse locum, in quo aliquid a poeta dictum cadere in tempus nostrum videretur, quod aut populum universum fugeret aut non exprimeret7 ipse actor. [119] et quaeso hoc loco8, iudices, ne qua levitate me ductum ad insolitum genus dicendi labi putetis, si de poetis, de histrionibus, de ludis in iudicio loquar.


1 primum pr. P, dein corr. primo, et sic B rell.

2 rei Garatoni: ore codd. (auctori, relatori all,; consultori Hertz

3 nefando ks

4 ori Koch: in os Schuetz

5 huic, Tite, tua Halm: huic tite tua PG (sed G etua: vitae tua B, vitae tuae w).

6 Ribbeck, Com. Rom., p. 203 haec, taetérrime, Sunt póstprincipia atque éxitus 〈maláe〉 vitiosae vitáe

7 aut non exprimeret s. l. P2

8 hoc in loco Schol.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: