previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. [106]

nunc, nisi me fallit, in eo statu civitas est ut, si operas conductorum1 removeris, omnes idem de re publica sensuri esse videantur. etenim tribus locis significari maxime de re publica populi Romani iudicium2 ac voluntas potest, contione, comitiis, ludorum gladiatorumque consessu. quae contio fuit per hos annos, quae quidem esset non conducta sed vera, in qua populi Romani consensus non perspici3 posset? habitae sunt multae de me a4 gladiatore sceleratissimo, ad quas nemo adibat incorruptus, nemo integer; nemo illum foedum vultum aspicere, nemo furialem vocem bonus audire poterat. erant5 illae contiones perditorum hominum necessario turbulentae. [107] habuit de eodem me P. Lentulus consul contionem: concursus est populi Romani factus; omnes ordines, tota in illa contione Italia constitit. egit causam summa cum gravitate copiaque dicendi tanto silentio, tanta adprobatione omnium, nihil ut umquam videretur tam populare ad populi Romani auris accidisse. productus est ab eo Cn. Pompeius, qui se non solum auctorem meae salutis, sed etiam supplicem populo Romano praebuit6. huius oratio ut semper gravis et grata in contionibus7 fuit, sic contendo numquam neque sententiam eius auctoritate neque8 eloquentiam iucunditate fuisse maiore. [108] quo silentio sunt auditi de me ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello hoc loco ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis9 de omnibus, infinita esse videatur. cedo nunc eiusdem illius inimici mei de me eodem ad verum populum in campo Martio contionem! quis non modo adprobavit, sed non indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed vivere ac spirare? quis fuit qui non eius voce maculari rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi arbitraretur?


1 conductas coni. Lamb.

2 de re pub. p. r. iudicium Baiter: de P. R. iud. codd.: pop. Rom. iud. Hk, fort. recte (cf. infra pop. Rom. consensus): de re pub. iud. Momms.: de nobis iud. Hertz (Vat. § 10)

3 non perspici Zielinski: persp. non Lamb. edd.: non post in qua suppl. k: om. rell.

4 a om. P et codd. pler.

5 erant G: erant erant P rell. praeter Hks (erant enim): cf. certe § 78

6 praebuit hic suppl. Madv. (§40), ante pop. Rom. Wesenberg: pop. Rom. exhibuit Hs: pop. exhib. (om. Rom.) k: professus est Koch, praedicavit Reid ut semper gravis Spengel: et pergravis codd.

7 in contionibus omnibus Eberhard: in contione omnibus Orell. auct. Klotz

8 sententiam eius auctoritate neque s. l. suppl. P2: ex homoeot. om. P1, unde numquam (eum add. Eberh.) neque eloquentia (eum add. Oppenrieder) neque iucunditate fuisse maiore Spengel

9 ingratast satis P1: ingrata sit satis P2 rell. praeter HGk (ingr. sit si satis)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: