43.
[93]
O di immortales! quemnam ostenditis exitum nobis?
quam spem rei publicae datis? quotus quisque invenietur
tanta virtute vir qui optimam quamque causam rei publicae
amplectatur, qui bonis viris deserviat, qui solidam laudem
veramque quaerat? cum sciat duo illa rei publicae1 paene
fata, Gabinium et Pisonem2, alterum haurire cotidie ex
pacatissimis3 atque opulentissimis Syriae gazis innumerabile
pondus auri, bellum inferre quiescentibus4, ut eorum veteres
inlibatasque divitias in profundissimum libidinum suarum
gurgitem profundat, villam aedificare in oculis omnium
tantam tugurium ut iam videatur esse illa villa quam ipse
tribunus plebis pictam olim in contionibus explicabat, quo
fortissimum ac summum civem in invidiam homo castus
ac non cupidus vocaret;
[94]
alterum Thracibus ac Dardanis
primum pacem maxima pecunia vendidisse, deinde, ut illi
pecuniam conficere possent, vexandam iis Macedoniam et
spoliandam tradidisse, eundemque bona creditorum, civium
Romanorum, cum debitoribus Graecis divisisse, cogere pecunias
maximas a Dyrrachinis, spoliare Thessalos, certam
Achaeis in annos singulos pecuniam imperavisse neque
tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam
aut ornamentum reliquisse; illos5 sic inludere quibus
omne supplicium atque omnis iure optimo poena debetur,
reos esse hos duos quos videtis. omitto iam Numerium,
Serranum, Aelium, quisquilias seditionis Clodianae; sed
tamen hi quoque etiam nunc volitant, ut videtis, nec,
dum vos de vobis aliquid timebitis, illi umquam de se
pertimescent6.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 amplectatur ... rei pub. om. ex homoeotel. P1: ad imam paginam suppl. P2
2 Gab. et Pis. secl. Pluygers
3 paratissimis C. Fr. Hermann: beatissimis Kiessling: optatissimis K. Busche: pacatissimae atque opulentissimae Hein., Hirschf.
4 quiescentibus quietis gentibus Weidner: gentibus Richter
5 illos Halm: hos codd.: eos Wesenb. (socios pro hos sic Paul)
6 pertimescent Naugerius (2):- escunt codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.