37.
[79]
atqui ne ex eo quidem tempore id egit Sestius ut a suis
munitus tuto in foro1 magistratum gereret2, rem publicam
administraret. itaque fretus sanctitate tribunatus, cum se
non modo contra vim et ferrum sed etiam contra verba
atque interfationem legibus sacratis3 esse armatum putaret,
venit in templum Castoris, obnuntiavit consuli: cum subito
manus illa Clodiana, in caede civium saepe iam victrix,
exclamat, incitatur, invadit; inermem atque imparatum
tribunum alii gladiis adoriuntur, alii fragmentis saeptorum
et fustibus; a quibus hic multis vulneribus acceptis ac4
debilitato corpore et contrucidato se abiecit exanimatus,
neque ulla alia re ab se mortem nisi opinione mortis depulit.
quem cum iacentem et concisum plurimis vulneribus extremo
spiritu exsanguem et confectum viderent, defetigatione5 magis
et errore quam misericordia et modo aliquando caedere
destiterunt.
[80]
et causam dicit Sestius de vi? quid ita?
quia vivit. at id non sua culpa: plaga una illa extrema
defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset.
accusa Lentidium; non percussit locum6; male dic Titio7,
Sabino8 homini Reatino, cur tam temere exclamarit occisum.
ipsum vero quid accusas? num defuit gladiis? num repugnavit?
num, ut gladiatoribus imperari solet9, ferrum non
recepit?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 tuto in foro tuo P rell. praeter ks (om. tuo): tuto in foro dum Naugerius (2), Madv. (cum Garat.)
2 gereret et Eberhard
3 sacratis satis Pluygers
4 ac del. Garat. all.
5 defet. PBH: defat. kw
6 locum totum Eberhard
7 male dictitio P: maledicito BςHk: male* dictio G
8 Titio, Sabino sic interpr. Momms.: sine commate vulg.
9 ut... solet secl. E. F. Eberhard
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.