previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. [73]

tum princeps rogatus sententiam L. Cotta dixit id quod dignissimum re publica fuit, nihil de me actum esse iure, nihil more maiorum, nihil legibus; non posse quemquam de civitate tolli sine iudicio; de capite non modo ferri, sed ne iudicari quidem1 posse nisi comitiis centuriatis; vim fuisse illam, flammam quassatae rei publicae perturbatorumque temporum; iure iudiciisque sublatis2, magna rerum permutatione3 impendente, declinasse me paulum et spe reliquae tranquillitatis praesentis fluctus tempestatemque fugisse; qua re, cum absens rem publicam non minus magnis periculis quam quodam tempore praesens liberassem, non restitui me solum sed etiam ornari a senatu decere. disputavit etiam multa prudenter, ita de me illum amentissimum et profligatissimum hostem pudoris et pudicitiae scripsisse quae scripsisset, iis verbis rebus sententiis ut, etiam si iure esset rogatum, tamen vim habere non posset; qua re me, qui nulla lege abessem, non restitui lege, sed revocari senatus auctoritate oportere. [74] hunc nemo erat quin verissime sentire diceret. sed post eum rogatus Cn. Pompeius, adprobata laudataque Cottae sententia, dixit sese oti mei causa, ut omni populari concitatione defungerer, censere ut ad senatus auctoritatem populi quoque Romani beneficium erga me adiungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio gravius atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla varietate discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus; nec ausus est, cum esset emptus, intercedere; noctem sibi ad deliberandum postulavit. clamor senatus, querelae, preces, socer ad pedes abiectus. ille se adfirmare postero die moram nullam esse facturum. creditum est; discessum est. illi interea deliberatori merces longa interposita nocte duplicata est. consecuti dies pauci omnino Ianuario mense per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi de me.


1 non modo iudicari sed ne ferri quidem Schuetz

2 sublatis sic distinxit Richter: temporum iure... sublatis; magna vulg.

3 permutatione PBH: perturbatione Gk: commutatione Lamb.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: