previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. [53]

sed ut revertar ad illud quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rem publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me e1 complexu patriae conspectuque vestro eripuissem, et metu vestri periculi, non mei, furori hominis, sceleri, perfidiae, telis minisque cessissem, patriamque, quae mihi erat carissima, propter ipsius patriae caritatem reliquissem, cum meum illum casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum homines sed tecta urbis ac templa lugerent, nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet: illo, inquam, ipso diedie dico? immo hora atque etiam puncto temporis eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni provincia rogata est. pro di2 immortales, custodes et conservatores huius urbis atque imperi, quaenam illa in re publica monstra, quae scelera vidistis! civis erat expulsus is qui rem publicam ex senatus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine; erat autem expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique concitato; lex erat lata vastato3 ac relicto foro et sicariis servisque tradito, et ea lex quae ut ne ferretur senatus fuerat veste mutata. [54] hac tanta perturbatione civitatis ne noctem quidem consules inter meum interitum4 et suam praedam interesse passi sunt: statim me perculso ad meum sanguinem hauriendum, et spirante etiam re publica ad eius spolia detrahenda advolaverunt. omitto gratulationes, epulas, partitionem aerari, beneficia, spem, promissa, praedam, laetitiam paucorum in luctu omnium. vexabatur uxor mea, liberi ad necem quaerebantur, gener, et Piso gener5, a Pisonis consulis pedibus supplex reiciebatur, bona diripiebantur eaque ad consules deferebantur, domus ardebat in Palatio: consules epulabantur. quod si meis incommodis laetabantur, urbis tamen periculo commoverentur.


1 e suppl. ed. Ascens. 1531 (Verr. ii, 1, § 7)

2 dei P: dii Bςk

3 vastato P2 rell.: vasto P1

4 interitum suppl. Ludv. v. Ian et M. Seyffert (§ § 44, 50): discrimen b2 et man. rec. in P: casum ut Orelli ita bk

5 et Piso gener del. P2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: