previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [42]

haec ergo cum viderem,—neque enim erant occulta,—senatum, sine quo civitas stare non posset, omnino de civitate esse sublatum; consules, qui duces publici consili esse deberent, perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus tolleretur; eos qui plurimum possent opponi omnibus contionibus falso, sed formidolose tamen, auctores ad perniciem meam; contiones haberi cotidie contra me; vocem pro me ac pro re publica neminem mittere; intenta signa legionum existimari cervicibus ac bonis1 vestris falso, sed putari tamen; coniuratorum copias veteres et effusam illam ac superatam2 Catilinae importunam manum novo duce et insperata commutatione rerum esse renovatam:—haec cum viderem, quid agerem, iudices? [43] scio enim tum non mihi vestrum studium, sed meum prope3 vestro defuisse. contenderem contra tribunum plebis privatus armis? vicissent improbos boni, fortes inertis; interfectus esset is qui hac una medicina sola potuit a rei publicae peste depelli. quid deinde? quis reliqua praestaret4? cui5 denique erat dubium quin ille sanguis tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus, consules ultores et defensores esset habiturus? cum quidam6 in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse vincendum. quid erat bis vincere? id profecto, ut, si7 cum amentissimo tribuno plebis decertassem, cum consulibus ceterisque eius ultoribus dimicarem. [44] ego vero, vel si8 pereundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi mortifera qui imposuisset9, semel perire tamen, iudices, maluissem quam bis vincere; erat enim illa altera eius modi contentio ut neque victi neque victores rem publicam tenere possemus. quid, si in prima contentione vi tribunicia victus in foro cum multis bonis viris concidissem? senatum consules, credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; ad arma vocassent10, qui ne vestitu quidem defendi rem publicam sissent; a tribuno plebis post interitum11 dissedissent, qui eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse voluissent.


1 ac bonis om. Schol.

2 superatam codd.: dissupatam Orelli (de Leg. Agr. ii, §89)

3 me prope Fleckeisen

4 quis reliqua praestaret Gulielmius: quis reliqua irae staret P rell. (quis reliquiarum restaret in P man. rec.): quid reliqui restaret k

5 Cui Gulielmius: quod (ex quoi) P: quid P2 rell.

6 quidam Schol.: quid P rell.: quidem in P man. rec.

7 si hic add. Halm, ante decertassem Wesenberg

8 vel si Madv.: veni codd.

9 qui imposuisset Halm: que inpos. P (corr. man. rec. quam)

10 vocassent Ern. (et del. vocassent l. 6 Weidner): vocarent codd.: cf. victi essent ... superessent §47

11 interitum meum ed. Ascens. 1531

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: