previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. [36]

exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria numquam ullo in iudicio fuit, deero. nam si ego in causa tam bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato populo1, tota denique Italia ad omnem contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem audaciamque pertimui, nimium me2 timidum, nullius animi, nullius consili fuisse confiteor. [37] quid enim simile fuit in Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia cuncta susceperat. ad suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae respiciens rem gesserat3, cum unus in legem per vim latam iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret. erat autem res ei cum exercitu C. Mari4 invicto, habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum iam illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino, iterum tribuno plebis, vigilante homine, et in causa populari si non moderate at certe populariter abstinenterque5 versato. cessit, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet, aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret. meam causam senatus palam, [38] equester ordo acerrime, cuncta Italia publice, omnes boni proprie6 enixeque susceperant. eas res gesseram quarum non unus auctor sed dux omnium voluntatis fuissem, quaeque non modo ad singularem meam gloriam sed ad communem salutem omnium civium et prope gentium pertinerent; ea7 condicione gesseram ut meum factum semper omnes praestare tuerique deberent.


1 populo suppl. Momms., equestri ordine Kayser

2 nimium a me P, corr. B

3 respiciens rem gesserat scripsi (§38): sumpserat codd. (cf. Planc. §88, Clark): spiritus sumpserat Koch: spectarat Naugerius (1), et man. rec. in P: tum (eo tempore?) spectarat Madv.: respexerat Halm: suspexerat Jacob (Cl. Qu. iii 269)

4 C. Mari del. Paul

5 abstinenterque a isti neterque PBς (at iste ne tergi G) = APSTINĒTERQVE

6 proprie propere Kraffert

7 et ea coni. Kayser

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: