previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. videbamus genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis1 ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus. [23] laudabat homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis; cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat, verbum ipsum omnibus viribus2 animi et corporis devorarat3; eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiosa vita, plena et conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse4 serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat. [24] ex his adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius consortionis5 indicia redolerent6, statuebam sic, boni nihil ab illis nugis7 exspectandum8, mali quidem certe nihil pertimescendum. sed ita est, iudices, ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili9 dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare: cum10 hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii11 summi imperi nomine armati12 rem publicam contrucidarunt13. foedus fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent, exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum14 sanciri posse dicebant. [25] qua re patefactaneque enim dissimulari tantum scelus poterat nec laterepromulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim.


1 sermo nobis Klotz: sermonis codd.: sermo hominis Jeep: sermones ... dabant Sauppe

2 viribus suppl. Wesenberg (modis b2 Burn. 157 et ed. R.), partibus Orell., nervis Weidner, omni vi animi Madv.: post corporis alii alia, ut portis Jacob, poris Hertz: animi et codevorat P1: animi et corporis devorat P2 rell.

3 devorarat Angelius: devorabat Naugerius (1)

4 esse om. Schol.

5 consortionis scripsi (consensionis? §87): sermonis codd.: sermonum Hertz: nidoris Eberhard, sodalitatis Probst: abdominis K. Busche (in Pis. §66)

6 redoleret Manutius

7 rugis Matthias (in Sen. §15)

8 esse exspect. G

9 ac debili Pluygers

10 ante cum add. Halm sic, Lamb. in mg. ita (vulnerari PG

11 ii G: hii P1: hi P2B

12 armati tam PG (sed in P litteris ti tam man. sec. expunctis: unde arma Bς): armatam Hertz: armati tantam Maehly, arm. tum, tamen, totam, cunctam, clam alii: armati nudatam Imelmann. Num armati universam?

13 contrucidarunt PBς: -averunt edd.

14 ictum codd., del. Nohl (sed cf. loquacitatem ... inretitam retardarem Vat. §2): tantum Koch, iustum Weidner: sanguine ici posse Pluygers: fort. ici et sanciri posse

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: