Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. adversus ea oratio consulis haud sane laeta
fuit magis fatentis1 ea quae diceret vera quam facilia
[p. 334]
factu esse.
[
2]
dictatori magistrum equitum2 intolerabilem fuisse:
quid consuli3 adversus collegam seditiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore?
[
3]
se populare incendium priore consulatu semustum effugisse;
optare ut omnia prospere evenirent;
4 sed si5 quid adversi caderet,
6 hostium se telis potius quam suffragiis iratorum civium caput obiecturum.
[
4]
ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequentibus primoribus patrum;
plebeium consulem
sua plebes prosecuta,
turba conspectior,
cum dignitates deessent.
[
5]
ut in castra venerunt,
permixto novo exercitu ac
vetere,
castris bifariam factis,
ut nova minora essent
propius Hannibalem,
in veteribus maior pars et omne
robur virium esset,
[
6?]
consulum7 anni prioris M.
Atilium
aetatem excusantem Romam miserunt,
Geminum
Servilium in minoribus castris legioni Romanae et
socium peditum equitumque duobus milibus praeficiunt.
[
7]
Hannibal,
quamquam parte dimidia auctas
hostium copias cernebat,
tamen adventu consulum
mire gaudere.
non solum enim nihil ex raptis in
diem commeatibus superabat,
sed ne unde raperet
quidem quicquam reliqui erat8 omni undique frumento,
postquam ager parum tutus erat,
in urbes munitas convecto,
[
8?]
ut vix decem dierum,
quod
[p. 336]
compertum postea est,
frumentum superesset9 Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit,
si maturitas temporum exspectata foret.