previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. Dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem1 ad conveniendum edixerat novis militibus, venit [2?] inde Praeneste ac transversis limitibus in viam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus.

[3] quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret. [4] sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota videt, increpans quidem, victos tandem illos2 Martios animos Romanis debellatumque et concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra rediit; [5] ceterum tacita cura animum incessit,3 [p. 240] quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique4 5 simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent. [6] et prudentiam quidem novi6 dictatoris extemplo timuit: constantiam hauddum expertus agitare ac temptare animum movendo crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit; [7] et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viae, si excipere degressum in aequum posset, occultus subsistebat.

[8] Fabius per loca alta agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum neque congrederetur. castris, nisi quantum usus necessarii cogerent,7 tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci petebant nec passim; equitum levisque armaturae statio, [9?] composita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat; [10] neque universo periculo summa rerum committebatur et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum finitimoque receptu8 adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae.

[11] sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud quam quod impar erat9 imperio morae ad rem publicam praecipitandam habebat. [12] ferox [p. 242] rapidusque in consiliis10 ac lingua immodicus primo inter11 paucos, dein propalam in volgus pro cunctatore segnem pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.

1 diem vulg.: die P.

2 illos haupt: quos P.

3 incessit ς ( Muretus): incensum P.

4 Flamini Sempronique Alschefski: flaminis sempronioque P.

5 A.U.C. 537

6 novi (and ductoris for dictatoris) Gronovius: non uim P.

7 necessarii cogerent Weissenborn: necessari cogeret P1: necessario cogeret P2.

8 finitimoque receptu (finitimo receptu lipsius) Luchs: finitimorum receptum quae P.

9 impar erat jac. Gronovius: imperabat P.

10 rapidusque in consiliis ς: rapidusquem consiliis P: rapidusque consiliis ς.

11 A.U.C. 537

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (7):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: