Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in
provinciam venit prorogato post consulatum imperio
ab senatu missus cum triginta longis navibus et octo
milibus militum magnoque commeatu advecto.
[2]
ea
classis ingens agmine onerariarum procul visa cum
magna laetitia civium sociorumque portum Tarraconis ex alto tenuit.
[3]
ibi milite exposito profectus
270
[p. 272]
Scipio fratri se1 coniungit, ac deinde communi animo2 consilioque gerebant bellum.
[4]
occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico
bello haud cunctanter Hiberum transgrediuntur nec
ullo viso hoste Saguntum pergunt ire, quod ibi
obsides totius Hispaniae traditos ab Hannibale fama
erat modico in arce custodiri praesidio.
[5]
id unum
pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium
Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine
liberum suorum culpa defectionis lueretur.
[6]
eo vinculo Hispaniam vir unus sollerti3 magis quam fideli consilio exsolvit. Abelux4 erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante Poenis, tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum fortuna mutaverat
fidem.
[7]
ceterum transfugam sine magnae rei proditione venientem ad hostes nihil aliud quam unum
vile atque infame corpus esse ratus id agebat ut
quam maximum emolumentum novis sociis esset.
[8]
circumspectis igitur omnibus, quae fortuna potestatis
eius poterat facere, obsidibus potissimum tradendis
animum adiecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam.
[9]
sed cum iniussu Bostaris praefecti satis sciret
nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum
[p. 274]
arte adgreditur.
[10]
castra extra urbem in ipso litore5 habebat Bostar, ut aditum ea parte6 intercluderet Romanis. ibi eum in secretum abductum velut ignorantem monet quo statu sit res:
[11]
metum continuisse ad eam diem Hispanorum animos, quia
procul Romani abessent; nunc cis Hiberum castra
Romana esse, arcem tutam perfugiumque novas
volentibus res; itaque quos metus non teneat beneficio et gratia devinciendos esse.
[12]
miranti Bostari
percunctantique quodnam id subitum tantae rei
donum posset esse, “obsides” inquit “in civitates
remitte.
[13]
id et privatim7 parentibus, quorum maximum nomen in civitatibus est suis, et publice populis gratum erit.
[14]
volt sibi quisque credi, et habita fides ipsam plerumque obligat fidem. ministerium restituendorum domos obsidum mihimet deposco ipse, ut opera quoque impensa consilium adiuvem meum et
rei suapte natura gratae quantam insuper gratiam
possim adiciam.”
[15]
homini non ad cetera Punica ingenia callido ut
persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes,
conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his
ad Scipionem perductus,
[16?]
quid adferret expromit et
fide accepta dataque ac loco et tempore constituto
ad obsides tradendos Saguntum redit. diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem
[p. 276]
agendam accipiendis.
[17]
dimissus cum se nocte iturum,8 ut custodias hostium falleret, constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum
profectus, veluti ignarus in praeparatas sua fraude
insidias ducit.
[18]
in castra Romana perducti; cetera
omnia de reddendis obsidibus sicut cum Bostare
constitutum erat acta per eum eodem9 ordine, quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur.
[19]
maior aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari
quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. illos
enim graves superbosque in rebus secundis expertos
fortuna et timor mitigasse videri poterat:
[20]
Romanus
primo adventu, incognitus ante, ab re clementi
liberalique initium fecerat; et Abelux, vir prudens,
haud frustra videbatur socios mutasse.
[21]
itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare; armaque extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos
quoque et Carthaginienses concedere10 in tecta coegit, intervenisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.