Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. Minucius vero, cum iam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis ac favore volgi,
[2?]
tum
utique immodice immodesteque non Hannibale
magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari:
[3]
illum in
rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum
Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro
equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu
populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri
[p. 292]
equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque1 horrere soliti sint:
[4]
tantum suam felicitatem virtutemque enituisse. ergo secuturum2 se fortunam suam, si dictator in cunctatione3 ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret.
[5]
itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum
omnium primum ait esse quem ad modum imperio
aequato utantur:
[6]
se optimum ducere aut diebus
alternis, aut, si maiora intervalla placerent, partitis
temporibus alterius summum ius imperiumque esse,
[7?]
ut par hosti non solum consilio4 sed viribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset.
[8]
Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia enim
fortunam5 eam habituram quaecumque temeritas collegae habuisset: sibi communicatum cum alio,6 non ademptum imperium esse:
[9]
itaque se nunquam volentem parte qua posset rerum consilio gerendarum
cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo,
exercitum divisurum, suisque consiliis, quoniam
omnia non liceret, quae posset servaturum.
[10]
ita
obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset,
inter se dividerent. prima et quarta Minucio,
secunda et tertia Fabio evenerunt.
[11]
item equites
pari numero sociumque et Latini nominis auxilia
[p. 294]
diviserunt. castris quoque se separari magister7 equitum voluit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.