Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. Fabius,
pariter in suos haud minus quam in
hostes intentus,
prius ab illis1 invictum animum praestat.
quamquam probe scit non in castris modo
suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse,
obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit,
[
2?]
ut Hannibal
destitutus ab spe summa ope petiti2 certaminis iam hibernis locum circumspectaret,
quia ea regio praesentis erat copiae,
non perpetuae,
arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis
fructibus.
[
3]
haec per exploratores relata Fabio.
cum satis sciret per easdem angustias quibus intraverat Falernum agrum rediturum,
Calliculam3 montem et Casilinum occupat modicis praesidiis,
[
4?]
quae urbs Volturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit;
ipse iugis iisdem exercitum reducit misso exploratum cum quadringentis equitibus
[p. 252]
sociorum L.
Hostilio Mancino.
[
5]
qui ex turba4 iuvenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum progressus primo exploratoris modo,
ut ex tuto specularetur hostem,
ubi5 vagos passim per vicos6 Numidas prospexit7 ac per8 occasionem etiam paucos occidit,
[
6?]
extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta dictatoris,
qui,
quantum9 tuto posset progressum,
prius recipere sese iusserat quam in conspectum hostium veniret.
[
7]
Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum10 cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere.
11
[
8]
inde Carthalo,
penes quem summa equestris imperii erat,
concitatis equis invectus,
cum prius quam ad coniectum teli veniret avertisset hostes,
quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientes.
[
9]
Mancinus,
postquam nec hostem desistere sequi nec spem vidit effugiendi esse,
cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium impar.
[
10]
itaque ipse et delecti equitum circumventi occiduntur;
ceteri effuso cursu12 Cales primum,
inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt.
[
11]
eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio,
missus
ad firmandum praesidio saltum qui super Tarracinam
in artas coactus fauces imminent mari,
ne ab Sinuessa13 [p. 254]
Poenus Appiae limite pervenire in agrum Romanum14 posset.
[
12]
coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt qua Hannibal
ducturus erat.