Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. De iis rebus persaepe et in senatu et in
contione actum est.
[2]
cum laeta civitate dictator
unus nihil nec famae nec litteris crederet, et ut
vera omnia essent, secunda se magis quam adversa
timere diceret,
[3?]
tum M. Metilius1 tribunus plebis id enim vero2 ferendum esse negat:
[4]
non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae, sed absentem etiam gestae obstare et in ducendo bello
sedulo3 tempus terere, quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat;
[5]
quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis Punicae persequendae procul ab Italia
ablegatum;
[6]
duos praetores Sicilia atque Sardinia
occupatos, quarum4 neutra hoc tempore provincia praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, [p. 286]
ne hostem videret, ne quid rei bellicae gereret,5 prope in custodia habitum.
[7]
itaque hercule non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed6 Campanum Calenumque et Falernum agrum pervastatos esse, sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante.
[8]
exercitum cupientem pugnare et magistrum equitum clausos prope intra vallum retentos, tamquam hostibus captivis arma adempta.
[9]
tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostes.
[10]
quas ob res, si antiquus animus plebei
Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de7 abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris iure.
[11]
nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium quam consulem in locum C. Flamini suffecisset.
[12]
Dictator contionibus se abstinuit in actione minime
populari.8 ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur, cum9 hostem verbis extolleret biennique clades per temeritatem atque inscitiam ducum acceptas
[13?]
referret et magistro10 equitum quod contra dictum suum pugnasset rationem diceret reddendam esse.
[14]
si penes se summa imperii consiliique sit,
[p. 288]
prope diem effecturum ut sciant homines bono11 imperatore haud magni fortunam momenti esse, mentem rationemque dominari,
[15?]
et in tempore et sine ignominia servasse exercitum quam multa milia hostium occidisse maiorem gloriam esse.
[16]
huius generis
orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio
Regulo, ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie
quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit.
[17]
luce orta cum plebis concilium esset, magis tacita
invidia dictatoris favorque magistri equitum animos
versabat quam satis audebant homines ad suadendum
quod volgo placebat prodire, et favore superante
auctoritas tamen rogationi deerat.
[18]
unus inventus
est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno
praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam
sordido ortus.
[19]
patrem lanium fuisse ferunt, ipsum
institorem mercis, filioque hoc ipso in servilia eius
artis ministeria usum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.