Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. signo dato conclamatur inde ut colligantur
vasa.
profecti et agmine incedentes ad dictatoris1 castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa
erant converterunt.
[
2]
ut constituta sunt ante tribunal signa,
progressus ante alios magister equitum
cum patrem Fabium appellasset circumfusosque
militum eius totum agmen patronos consalutasset,
“
parentibus”
inquit “
meis,
dictator,
[
3?]
quibus te
modo nomine,
quod2 fando possum,
aequavi,
vitam [p. 302]
tantam debeo,
tibi cum meam salutem tum omnium3 horum.
[
4]
itaque plebei scitum,
quo oneratus magis quam honoratus sum,
4 primus antiquo abrogoque et,
quod tibi mihique exercitibusque5 his tuis,
servato ac conservatori,
sit felix,
sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.
[
5]
tu,
quaeso,
placatus me magisterium equitum,
hos ordines suos6 quemque tenere iubeas.”
[
6]
tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati,
laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus.
[
7]
Romae,
ut est perlata fama rei gestae,
dein
litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo
militum ex utroque exercitu adfirmata,
pro se
quisque Maximum laudibus ad caelum ferre.
[
8]
pari7 gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat;
ac
tum demum sentire cum Romanis atque in Italia
bellum esse;
[
9]
nam biennio ante adeo et duces
Romanos et milites spreverant ut vix cum eadem
gente bellum esse crederent cuius terribilem8 famam a patribus accepissent;
[
10]
Hannibalemque9 ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam nubem quae sedere in iugis montium solita sit cum procella imbrem dedisse.
[p. 304]