Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. per eosdem dies speculato1 Carthaginiensis qui per biennium fefellerat Romae deprensus praecisisque manibus dimissus,
[2]
et servi quinque et viginti in crucem acti, quod in campo
[p. 310]
Martio coniurassent.2 indici data libertas et aeris3 gravis viginti milia.
[3]
legati et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium,
[4?]
qui bello victus ad eum fugisset, et alii in Ligures ad expostulandum, quod Poenum
opibus auxiliisque suis iuvissent, simul ad visendum
ex propinquo quae in Bois atque Insubribus gererentur.
[5]
ad Pinnem quoque regem in Illyrios legati
missi ad stipendium, cuius dies exierat, poscendum,
aut si diem proferri4 vellet, obsides accipiendos.
[6]
adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinqua5 quidem, effugiebat.
[7]
in religionem etiam venit aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse.
[8]
itaque duumviri ad eam rem creati a M. Aemilio praetore urbano
C. Pupius et K. Quinctius Flamininus aedem in arce
faciendam locaverunt.
[p. 312]
[9]
ab eodem praetore ex senatus consulto litterae6 ad consules missae, ut si iis videretur, alter eorum
ad consules creandos Romam veniret: se in eam
diem quam iussissent comitia edicturum.
[10]
ad haec
a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae
abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem
comitia habenda esse potius quam consul alter a
bello avocaretur.
[11]
patribus rectius visum est dictatorem a consulibus7 dici comitiorum habendorum causa. dictus L. Veturius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit.
[12]
iis vitio creatis
iussisque die quarto decimo se magistratu abdicare
res ad interregnum rediit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.