Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49. parte altera pugnae Paulus,
quamquam
primo statim proelio funda graviter ictus fuerat,
[
2?]
tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et
aliquot locis proelium restituit,
protegentibus eum
equitibus Romanis,
omissis postremo equis,
quia consulem vel ad1 regendum equum vires deficiebant.
[
3]
tum nuntianti2 cuidam,
iussisse consulem ad pedes descendere equites,
dixisse Hannibalem ferunt:
“
quam mallem,
vinctos mihi traderet!”
[
4]
equitum
pedestre proelium,
quale iam haud dubia hostium
victoria,
fuit,
cum victi mori in vestigio mallent
quam fugere,
victores morantibus victoriam irati
trucidarent,
quos pellere non poterant.
[
5]
pepulerunt
tamen iam paucos superantes et labore ac volneribus
fessos,
inde dissipati omnes sunt equosque ad fugam
qui poterant repetebant.
[
6]
Cn.
Lentulus tribunus militum,
cum praetervehens
equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem
[p. 360]
vidisset,
[
7?]
“
L.
Aemili,”
inquit, “
quem unum insontem3 culpae cladis hodiernae dei respicere debent,
cape
hunc equum,
dum et tibi virium aliquid superest et
comes4 ego te tollere possum ac protegere.
[
8]
ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris;
etiam sine hoc5 lacrimarum satis luctusque est.”
[
9]
ad ea consul: “
tu6 quidem,
Cn.
Corneli,
macte virtute esto:
sed cave frustra miserando exiguum
tempus e manibus hostium evadendi absumas.
[
10]
abi,
nuntia publice patribus,
urbem Romanam muniant
ac priusquam victor hostis advenit praesidiis firment;
privatim Q.
Fabio,
L.
Aemilium7 praeceptorum eius memorem et vixisse adhuc et mori.
[
11]
me8 in hac strage militum meorum patere exspirare,
ne aut reus iterum e consulatu sim aut accusator collegae exsistam,
ut9 alieno crimine innocentiam meam protegam.”
[
12]
haec eos10 agentes prius turba fugientium civium deinde hostes oppressere;
consulem ignorantes quis esset,
obruere11 telis,
Lentulum inter tumultum12 abripuit equus.
tum undique13 effuse fugiunt.
[
13]
septem milia hominum in minora castra,
decem in maiora,
duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt;
qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente14 vicum circumventi sunt.
[
14]
Consul alter,
seu forte seu consilio nulli fugientium [p. 362] insertus15 agmini,
cum quinquaginta fere equitibus16 Venusiam perfugit.
[
15]
quadraginta quinque milia quingenti pedites,
duo
milia septingenti equites et tantadem17 prope civium sociorumque pars caesi dicuntur;
[
16]
in his ambo consulum quaestores,
L.
Atilius et L.
Furius Bibaculus,
et
undetriginta18 tribuni militum,
consulares quidam praetoriique et aedilicii—
inter eos Cn.
Servilium Geminum19 et M.
Minucium numerant,
qui magister equitum priore anno,
aliquot annis ante consul20 fuerat,
[
17?]
—
octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi deberent cum sua voluntate milites in legionibus facti essent.
[
18]
capta eo proelio tria milia peditum et equites mille
et quingenti dicuntur.