Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore1 cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classes,
naves omnes,
[2?]
quae non aut perfregerant proras litori2 inlisas aut carinas fixerant vadis religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e
quadraginta cepere.
[3]
neque id pulcherrimum eius
victoriae fuit, sed quod una levi pugna toto eius orae
mari potiti erant.
[4]
itaque ad Onusam classe provecti; escensio ab
navibus in terram facta. cum urbem vi cepissent
captamque diripuissent,
[5?]
Carthaginem inde petunt,
atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta
quoque iniuncta3 muro portisque incenderunt. inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis,
ubi vis magna sparti erat,4 ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est.
[7]
nec continentis modo
praelecta est ora5 sed in Ebusum insulam [p. 268]
transmissum. ibi6 urbe, quae caput insulae est, biduum7 nequiquam summo labore oppugnata,
[8?]
ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est,
[9?]
ad populationem agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati
pacem petentes ad Scipionem venerunt.
[10]
inde flexa retro classis reditumque in citeriora
provinciae,
[11?]
quo omnium populorum, qui cis Hiberum
incolunt,8 multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt; sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sint obsidibus datis populi amplius fuere9 centum viginti.10
[12]
igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum11 castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.
1 litore Madvig: in litore P.
3 iniuncta edd.: incuncta P1: incomta P2
4 sparti erat Madvig: spartis P: sparti fuit ς.
5 praelecta est ora weisseanborn and Madvig: periectas oras P: perlecta est ora Frigell.
7 A.U.C. 537
8 cis Hiberum incolunt gronovies: hiberum incolunt P.
9 fuere edd.: fuerent P: fuerunt ς.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.