Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43. Hannibal, postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere evectos
vidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit.
[2]
ibi plures dies propter inopiam frumenti manere
nequit, novaque consilia in dies non apud milites
solum mixtos ex conluvione omnium gentium, sed
etiam apud ducem ipsum oriebantur.
[3]
nam cum
initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset
exposcentium stipendium debitum querentiumque
annonam primo, postremo famem; et mercennarios
milites,
[4?]
maxime Hispani generis, de transitione
cepisse consilium fana esset; ipse etiam interdum
Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse, ita
ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet.
[5]
cum haec consilia atque hic habitus animorum esset
in castris, movere inde statuit in calidiora atque eo
maturiora messibus Apuliae loca, simul quod, quo1 longius ab hoste recessisset transfugia impeditiora
[p. 344]
levibus ingeniis essent.
[6]
profectus est nocte ignibus2 similiter factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus contineret
Romanos.
[7]
sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra
castra transque montes exploratis cum relatum esset
visum procul hostium agmen, tum de sequendo eo3 consilia agitari coepta.
[8]
cum utriusque consulis
eadem quae ante semper fuisset4 sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter Servilium prioris anni consulem adsentiretur,
[9?]
ex maioris5 partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt.
[10]
prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a Volturno vento, qui campis torridis siccitate nubes pulveris vehit.
[11]
id
cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare
praecipue futurum erat, cum aciem dirigerent, ipsi
[p. 346]
aversi, terga tantum adflante vento, in occaecatum6 pulvere offuso7 hostem pugnaturi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.