Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. per eosdem dies ab Hierone classis
Ostia cum magno commeatu accessit.
[
2]
legati in
senatum introducti nuntiarunt caedem C.
Flamini
consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse
regem Hieronem ut nulla sua propria regnique sui
clade moveri magis potuerit.
[
3]
itaque,
quamquam
probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse,
[p. 322]
[
4?]
tamen:
se1 omnia quibus a bonis fidelibusque sociis2 bella iuvari soleant misisse;
quae ne accipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare.
[
5]
iam
omnium primum ominis causa Victoriam auream
pondo ducentum ac viginti adferre sese:
acciperent
eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam.
[
6]
advexisse etiam trecenta milia modium tritici,
ducenta hordei,
ne commeatus deessent,
et quantum
praeterea opus esset,
quo iussissent,
subvecturos.
[
7]
milite atque equite scire nisi Romano Latinique
nominis non uti populum Romanum;
levium armorum3 auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis;
[
8]
itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum,
aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes.
[
9]
ad
ea dona consilium4 quoque addebant,
ut praetor cui provincia Sicilia evenisset classem5 in Africam traiceret,
ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda.
[
10]
ab senatu ita responsum regiis6 est,
virum bonum -
egregiumque socium Hieronem esse atque uno
tenore,
ex quo in amicitiam populi Romani venerit,
fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac
loco munifice adiuvisse.
id perinde ac deberet
gratum populo Romano esse.
[
11]
aurum et a
[p. 324]
civitatibus quibusdam allatum gratia rei accepta non7 accepisse populum Romanum;
[
12]
Victoriam omenque accipere sedemque ei divae8 dare dicare Capitolium,
templum Iovis optimi maximi.
in ea arce urbis Romanae sacratam,
volentem propitiamque,
firmam ac stabilem fore populo Romano.
[
13]
funditores sagittariique et frumentum traditum
consulibus.
quinqueremes ad quinquaginta navium9 classem quae cum T.
Otacilio10 propraetore in Sicilia erat11 quinque et viginti additae,
permissumque est ut,
si e re publica censeret esse,
in Africam traiceret.