Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56. cum in hanc sententiam pedibus omnes
issent, summotaque foro per magistratus1 turba
patres diversi ad sedandos tumultus discessissent,
tum demum litterae a C. Terentio consule allatae
sunt:
[2]
L. Aemilium consulem exercitumque caesum;
sese Canusi esse reliquias tantae cladis velut ex
naufragio colligentem; ad decem milia militum
[p. 382]
ferme esse incompositorum inordinatorumque;2
[3]
Poenum3 sedere ad Cannas in4 captivorum pretiis praedaque alia nec victoris animo nec magni ducis more nundinantem.5
[4]
tum privatae quoque per domos clades volgatae
sunt, adeoque totam urbem opplevit luctus ut
sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia
nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa
tempestate matrona expers luctus fuerat.
[5]
itaque
ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut
privata desererentur, senatus consulto diebus triginta
luctus est finitus.
[6]
ceterum cum sedato urbis tumultu revocati in
curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae
allatae sunt ab T. Otacilio propraetore: regnum
Hieronis classe Punica vastari;
[7]
cui cum opem
imploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse6 aliam
classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque,
[8?]
ut, ubi se versum ad7 tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur; itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri
vellent.
[p. 384]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.