Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. tres ferme horas pugnatum est et ubique
atrociter;
circa consulem tamen acrior infestiorque
pugna.
1
[
2]
eum et robora virorum sequebantur,
et ipse,
quacumque in parte premi ac laborare senserat
suos,
impigre ferebat opem;
[
3]
insignemque armis et
hostes summa vi petebant et tuebantur cives,
donec
Insuber eques—
Ducario nomen erat—
facie quoque
noscitans consulem, “
en”
inquit “
hic est,”
2 popularibus suis, “
qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus;
[
4]
iam ego hane victimam manibus peremptorum foede civium dabo;”
subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium
turbam impetum facit obtruncatoque prius armigero,
qui se infesto venienti obviam obiecerat,
consulem
lancea transfixit;
spoliare cupientem triarii obiectis
scutis arcuere.
[
5]
magnae partis fuga inde primum coepit;
et iam
nec lacus nec montes pavori obstabant;
per omnia
arta praeruptaque velut caeci evadunt,
armaque et
viri super alios alii3 praecipitantur.
[
6]
pars magna,
ubi locus fugae deest,
per prima vada paludis in
aquam progressi,
quoad capitibus umerisque4 exstare [p. 220]
possunt sese immergunt.
fuere quos inconsultus5 pavor nando etiam capessere fugam impulerit,
[
7?]
quae ubi immensa ac sine spe erat,
aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi
vada retro6 aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.
[
8]
sex milia ferme primi agminis per adversos hostes
eruptione impigre facta,
ignari omnium quae post
se agerentur,
ex saltu evasere;
et cum in tumulo
quodam constitissent,
clamorem modo ac sonum
armorum audientes,
quae fortuna pugnae esset neque
scire nec perspicere prae caligine poterant.
[
9]
inclinata denique re cum incalescente sole dispulsa
nebula aperuisset diem,
tum liquida iam luce montes
campique perditas res stratamque ostendere foede
Romanam aciem.
[
10]
itaque,
ne in conspectos procul
immitteretur eques,
sublatis raptim signis quam
citatissimo poterant agmine sese abripuerunt.
[
11]
postero
die cum super cetera extrema fames etiam instaret,
fidem dante Maharbale,
qui cum omnibus equestribus
copiis nocte consecutus erat,
si arma tradidissent,
abire cum singulis vestimentis passurum,
sese dediderunt;
[
12]
quae Punica religione servata fides ab
Hannibale est,
atque in vincula omnes coniecti.