Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
52. spoliis ad multum diei1 lectis Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primum
bracchio obiecto a flumine2 eos excludit.
[2]
ceterum ab omnibus labore vigiliis volneribus etiam fessis maturior
ipsius spe deditio est facta.
[3]
pacti ut arma atque
equos traderent, in capita Romana trecenis nummis
quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, et
ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt, traditique in
custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique.
[4]
dum
ibi tempus teritur, interea, cum ex maioribus castris,
quibus satis virium et animi3 fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti.
[5]
praeda ingens parta4 est, et praeter equos virosque [p. 372] et si quid argenti—quod plurimum in phaleris5 equorum erat, nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur—omnis cetera praeda diripienda data est.
[6]
tum sepeliendi causa conferri in unum corpora suorum iussit. ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. consulem quoque Romanum conquisitum6 sepultumque quidam auctores sunt.
[7]
eos qui Canusium perfugerant mulier Apula7 nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste
viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea,
bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.