Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51. Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut tanto perfunctus bello diei
quod reliquum esset noctisque insequentis quietem
et ipse sibi sumeret et fessis1 daret militibus,
[
2?]
Maharbal praefectus equitum minime cessandum
ratus, “
immo,
ut quid hac pugna sit actum scias,
die quinto”
inquit “
victor in Capitolio epulaberis.
[p. 368]
sequere;
cum equite,
ut prius venisse2 quam3 venturum sciant,
praecedam.”
[
3]
Hannibali nimis laeta res est visa4 maiorque quam ut eam statim capere5 animo posset.
itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait;
ad consilium pensandum temporis opus esse.
[
4]
tum Maharbal: “
non omnia nimirum eidem di6 dedere:
vincere scis,
Hannibal,
victoria uti nescis.”
mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.
[
5]
postero die,
ubi primum inluxit,
ad spolia legenda
foedamque etiam hostibus spectandam stragem
insistunt.
7
[
6]
iacebant tot Romanorum milia,
pedites passim equitesque,
ut quem cuique fors aut pugna
iunxerat aut fuga.
adsurgentes quidam ex strage
media cruenti,
quos stricta matutino8 frigore excitaverant volnera,
ab hoste oppressi sunt;
[
7]
quosdam et iacentes vivos succisis9 feminibus poplitibusque invenerunt,
nudantes cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes10 haurire;
[
8]
inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus,
quos sibi11 ipsos fecisse foveas obruentesque ora superiecta12 humo interclusisse spiritum apparebat.
[
9]
praecipue convertit omnes subtractus13 Numida mortuo [p. 370] superincubanti Romano vivus naso auribusque laceratis,
14 cum ille,
15 manibus ad capiendum telum inutilibus,
in rabiem ira versa laniando dentibus hostem exspirasset.