Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57. litteris consulis praetorisque recitatis1 censuerunt praetorem2 M.
Claudium,
3 qui classi ad Ostiam stanti praeesset,
Canusium ad exercitum mittendum,
scribendumque consuli,
ut,
cum praetori
exercitum tradidisset,
primo quoque tempore,
quantum per commodum rei publicae fieri posset,
Romam
veniret.
[
2]
territi etiam super tantas clades cum ceteris
prodigiis,
tum quod duae Vestales eo anno,
Opimia
atque Floronia,
stupri compertae et altera sub terra,
uti mos est,
ad portam Collinam necata fuerat,
altera
sibimet ipsa mortem consciverat;
[
3]
L.
Cantilius,
scriba
pontificius,
4 quos nunc5 minores pontifices appellant,
qui cum Floronia stuprum fecerat,
a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat ut
inter verbera exspiraret.
[
4]
hoc nefas cum inter tot,
ut fit,
clades in prodigium versum esset,
decemviri
libros adire iussi sunt,
[
5?]
et Q.
Fabius Pictor Delphos
ad oraculum missus est sciscitatum quibus precibus
suppliciisque deos possent placare et quaenam futura
finis tantis cladibus foret.
[
6]
interim ex fatalibus
libris sacrificia aliquot extraordinaria facta;
inter
[p. 386]
quae Gallus et Galla,
6 Graecus et Graeca in foro7 bovario sub terram8 vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum,
9 iam ante10 hostiis humanis,
minime Romano sacro,
imbutum.
[
7]
placatis satis,
ut rebantur,
11 deis M.
Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites,
quos
in classem scriptos habebat,
Romam,
ut urbi praesidio essent,
mittit;
[
8]
ipse,
legione classica—
ea legio
tertia erat—
cum tribunis militum Teanum Sidicinum
praemissa,
classe tradita P.
Furio Philo collegae,
paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit.
[
9]
inde12 dictator ex auctoritate patrum dictus M.
13 iunius et Ti.
Sempronius14 magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septendecim et quosdam praetextatos scribunt.
[
10]
quattuor ex his legiones et mille equites effecti.
item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt.
arma,
tela,
alia parari iubent et
vetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque.
[
11]
et formam15 novi dilectus inopia liberorum [p. 388] capitum ac necessitas dedit:
octo milia iuvenum16 validorum ex servitiis prius sciscitantes singulos,
vellentne militare,
empta publice armaverunt.
[
12]
hic miles magis placuit,
cum pretio minore redimendi17 captivos copia fieret.