Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
aduersus ea consulis oratio haud sane laeta fuit, magis fatentis ea quae diceret uera quam facilia factu esse;
[2]
dictatori magistrum equitum intolerabilem fuisse; quid consuli aduersus collegam seditiosum ac temerarium uirium atque auctoritatis fore?
[3]
[p. 22067]se populare incendium priore consulatu semustum effugisse; optare ut omnia prospere euenirent; sed si quid aduersi caderet, hostium se telis potius quam suffragiis iratorum ciuium caput obiecturum. ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequentibus primoribus patrum:
[4]
plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba conspectior cum dignitates deessent.
[5]
ut in castra uenerunt, permixto nouo exercitu ac uetere, castris bifariam factis, ut noua minora essent propius Hannibalem,
[6]
in ueteribus maior pars et omne robur uirium esset, consulum anni prioris M. Atilium, aetatem excusantem, Romam miserunt, Geminum Seruilium in minoribus castris legioni Romanae et socium peditum equitumque duobus milibus praeficiunt.
[7]
Hannibal quamquam parte dimidia auctas hostium copias cernebat, tamen aduentu consulum mire gaudere.
[8]
non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat, omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat,
[9]
in urbes munitas conuecto, ut uix decem dierum, quod compertum postea est, frumentum superesset Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum exspectata foret.