previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. [31] C. Quid, in narratione quae tandem observanda sunt? P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea servanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus; quae partim sunt necessaria, partim adsumpta ad ornandum. Nam ut dilucide probabiliterque narremus necessarium est, sed1 adsumimus2 etiam suavitatem. [32] ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est. Probabilis autem erit, si personis, si temporibus, si locis ea quae narrabuntur consentient; si cuiusque facti et eventi causa ponetur; si testata dici videbuntur, si cum hominum opinione auctoritate, si cum lege, cum more, cum religione coniuncta; si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si memoria, si orationis veritas et vitae fides. Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos3 motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates. Sed iam ad reliqua pergamus.

[p. 3011] [33] C. Nempe ea sequuntur, quae ad faciendam fidem pertinent. P. Ita est: quae quidem in confirmationem et in reprehensionem dividuntur. Nam in confirmando nostra probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria. Quoniam igitur omne, quod in controversiam venit, id aut sit necne sit aut quid sit aut quale sit quaeritur, in primo coniectura valet, in altero definitio, in tertio ratio. C. Teneo istam distributionem. Nunc coniecturae locos quaero.

1 sed vulg.: si codd. dett.

2 assumimus P: assumemus sive assumamus codd. dett.

3 si interpositos P

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: