Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
[45]
C. Quoniam unde inveniuntur quae ad fidem pertinent
[p. 3014]
habeo, quem ad modum in dicendo singula tractentur
exspecto. P. Argumentationem quaerere videris, quae est
argumenti explicatio; quae sumpta ex locis eis qui sunt
expositi conficienda et distinguenda dilucide est1. C. Plane
ipsum istuc2 requiro3.
[46]
P. Est ergo, ut supra dictum est,
explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum
sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias
quod aut dubium aut minus probabile per se videtur.
Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum
ad fidem derecto spectat, alterum se inflectit ad motum.
Derecto igitur4, cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur5, atque his confirmatis ad
propositum sese rettulit atque conclusit. Illa autem altera
argumentatio quasi retro et contra prius sumit quae vult
eaque confirmat, deinde id quod proponendum fruit permotis animis iacit ad extremum.
[47]
est etiam illa varietas in
argumentando et non iniucunda distinctio, ut6 cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut
optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum
ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus, non
semper a proposito ordientes; et si non omnia disputando
confirmabimus breviterque interdum quae erunt satis aperta
ponemus; quodque ex eis efficietur, si id apertum, non
habebimus necesse semper concludere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.