previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. [91] et illud videndum est quanto magis homines mala fugiant quam sequantur bona. Nam1 neque honesta tam expetunt quam devitant turpia. Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit2, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit3? Quarum rerum dolor est gravis testis genus hominum ad honestatem natum malo cultu pravisque opinionibus esse corruptum. Qua re in cohortando atque suadendo pro- positum quidem nobis erit illud, ut doceamus qua re4 bona consequi malaque vitare possimus; [92] sed apud homines bene institutos plurimum de laude et de honestate dicemus maximeque ea virtutum genera tractabimus quae in com- muni hominum utilitate tuenda augendaque versantur. Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur; addantur etiam contumeliae atque ignominiae. Nemo est enim tam agrestis quem non si ipsa honestas minus, contumelia tamen et dedecus magnopere moveat. Qua re quid ad utili- tatem spectet ex his quae dicta sunt reperietur; [93] quid autem possit effici5, in quo etiam quam facile possit quamque expediat quaeri solet, maxime ex causis eis quae quamque rem efficiant est videndum. Causarum autem genera sunt plura. Nam sunt aliae quae ipsae conficiunt, aliae quae vim ad conficiendum aliquam adferunt. Itaque [p. 3027] illae superiores conficientes vocentur, hae reliquae ponantur in eo genere, ut sine his confici non possit. [94] conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam; cuius vis generis varia est et saepe aut maior aut minor, ut etiam ea quae maximam vim habet sola saepe causa dicatur6 Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut propter exitum conficientes vocantur. Cum autem quaeritur quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad adsentiendum impellit animos.

1 Nam del. Sauppe: Nam... turpia secl. Stroebel

2 expetivit P: exspectat codd. dett.: expetat Manutius

3 fugit codd.: fugiat vulg.

4 qua re P: qua vi vulg.: qua vix codd. dett.: qui ed. vet.

5 possit effici necne possit vulg.: effici necne possit om. P

6 ut... dicatur om. P etc.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: