Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17.
[57]
proprius locus est augendi
in his rebus aut amissis aut amittendi periculo1. Nihil est
enim tam miserabile quam ex beato miser. Et hoc totum
est quod2 moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum
caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus
malis sit futurusve sit exprimitur3 breviter. Cito enim
exarescit lacrima, praesertim in alienis malis. Nec quic-
quam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est
enim omnis diligentia; hic autem locus grandia requirit.
[58]
illud iam sit iudici, quo quaque in causa genere utamur
augendi. In illis enim causis quae ad delectationem4
exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspecta-
tionem admirationem voluptatem; in cohortationibus autem
bonorum et malorum enumerationes et exempla valent
plurimum. In iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam,
reo plerumque quae ad misericordiam pertinent: non num-
quam tamen et accusator misericordiam movere debet et
defensor iracundiam.
[59]
enumeratio reliqua est, laudatori
numquam, suasori non saepe, accusatori saepius quam reo
necessaria. Huius tempora duo sunt, si aut memoriae
diffidas eorum apud quos agas, vel intervallo temporis vel
longitudine orationis aut frequentatis firmamentis orationis
et breviter expositis vim est habitura causa maiorem.
[60]
reo
rarius utendum est5, quod ponenda sunt contraria, quorum
dissolutio in brevitate non lucebit, aculei pungent. Sed
erit in enumeratione vitandum, ne ostentatio memoriae
suscepta videatur esse puerilis. Id effugiet qui non omnia
minima repetet, sed brevi6 singula attingens pondera rerum
ipsa comprehendet.
[p. 3018]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.