Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34]
P. In veri similibus1 et in propriis rerum notis posita tota
est. Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem,
proprie autem notatum2 argumentum quod numquam aliter
sit3 certumque declaret, ut fumus ignem. Veri similia reperientur ex partibus et quasi membris narrationis. Ea
sunt in personis, in locis, in temporibus, in factis, in eventis,
in rerum ipsarum negotiorumque naturis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.