Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[99]
atque etiam ante iudicium
de constituendo ipso iudicio solet esse contentio, cum aut
sitne actio illi qui agit aut iamne sit aut num iam esse
desierit aut illane lege, hisne verbis sit actio quaeritur.
Quae etiam si ante quam res in iudicium venit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis
iudiciis permagnum saepe habent pondus, cum ita dicitur1:
Plus petisti; sero petisti2; non fuit tua petitio; non a me,
non hac lege, non his verbis, non hoc iudicio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.