Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[126]
defensor autem testatur consuetudinem
sermonis verbique vim ex contrario repetit quasi converso1
accusatore, cui contrarium est nomen praevaricatoris, et ex
consequentibus, quod ea littera de accusatore soleat dari
iudici, et ex nomine ipso, quod significat eum qui in con-
trariis causis quasi vare2 positus esse videatur. Sed huic
tamen ipsi confugiendum est ad aequitatis locos, ad rerum
iudicatarum auctoritatem, ad finem aliquem periculi; com-
muneque sit hoc praeceptum, ut cum uterque definierit
quam maxime potuerit ad communem sensum vimque verbi,
tum similibus exemplisque eorum qui ita locuti sint suam
[p. 3037]
definitionem3 sententiamque confirmet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.