Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
C. Quid sequitur igitur? P. Cum inveneris, conlocare;
cuius in1 infinita quaestione2 ordo idem fere quem exposui
locorum; in definita autem adhibenda sunt illa etiam quae
ad motus animorum pertinent. C. Quo modo igitur ista
explicas? P. Habeo communia praecepta fidem faciendi
et commovendi. Quoniam fides est firma opinio, motus
autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam
aut ad cupiditatem aut ad metum—tot sunt enim motus3
genera, partes plures generum singulorum—omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis. Nam est in
proposito finis fides, in causa et4 fides et motus. Qua re
cum de causa dixero, in5 quo inest propositum, de utroque
dixero. C. Quid habes igitur de causa dicere?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.