Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[127]
atque accusatori sit
in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse
concedendum, ut is qui de re confiteatur verbi se interpretatione defendat; defensor autem et ea quam proposui1
aequitate nitatur et ea cum secum faciat, non re sed depra-
vatione verbi sese urgeri queratur. Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi locos; nam et similibus
utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque,
tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius.
1 et ea quam proposui vulg.: ad ea quae proposuit Friedrich
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.